monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 209, 1
Hymelsloszel calida est, et omnem viriditatem suam ab acumine solis habet. Nam quaedam herbae praecipue de sole, quaedam autem de luna, quaedam vero de sole et de luna simul confortantur. Sed haec praecipue de virtute solis vires suas accipit. Unde et melancoliam in homine compescit. Melancolia enim, cum in homine surgit, eum tristem et in moribus suis turbulentum facit, et verba contra Deum proferre, quod aerei spiritus videntes, illi accurrunt, et suis suasionibus in amentiam illum multoties evertunt.